- MARSCALCUS
- MARSCALCUSalias Marescallus primo agasonem significat, i. e. qui equos curat, colit, pabulô donat, expedit et adornat. Maere enim Teutonice et Angl. equus, vel potius equa: Schalc, servus, minister est. Sic Marescalcus equorum minister, vel potius equarum, quod praestare olim hoc genus videbatur. virg. Georg. l. 1. v. 59.Mittit et Eliadum palmas Epiros equarum.Vide quoque Hom. Il. ss. Plin. l. 8. c. 42. etc. Apud Becanum Francicorum l. 2. peritum notat in tractandis et curandis equis. Hinc pro Medico et Divis ipsis, quos morborum sanationi praeficiunt; sic Divus Antonius Marescalcus ignis sacri dicitur. Inde etiam, quod calceos appingunt equis ferrarii, Marescalci utique nuncupantur. Sic omnino voci ab equo origo est: humile olim officium, et Marescalci inter pastores numerati, distinctique invicem suis gradibus, iuxta numerum equorum, quibus praefuêre. Unde et pro Stabulario, sicut Marescalcia pro stabulo. Sed ut e tugurio Capitolium, sic e stabuli ministerio, ad amplissimos Regni Magistratus irrepsit Marescalci appellatio. Haud secus, ac Equisonis apud veteres Romanos, quae, Varrone atque Nonio in Equiso testibus, primum de equorum moderatore, usurpata, postea ad ceteros omnes, quibus rei alicuius regimen credebatur, est delata. Ita Marescalci demum nuncupati sunt, non solum stabuli regii curatores et praepositi, sed et regiae domus, regii exsereitus, curiarum regiarum, minorumque plurium officiorum administratores, nihil cum equis sive stabulis commune habentes. Nec dedignantur humilem rei originem summi Principes, etiam in apice suae dignitatis, profiteri. Unde Saxoniae Elector, Imperii Archimarescallus, in inauguratione Imperatoris, sedens in equo, mensuram deavenae acervo, ad id unice congesto, accipere et famulo primitus venienti ministrare solet, secundas in avenae huius distributione Vicemarescallô eius Dn. de Pappenheim, tertias Marescallô curiaeagente. Vide Auream Bullam c. penult. Videturautem sub hodierno Imperio idem esse Marescallus, quod sub Carolo M. Comes stabuli: et in Imperio Orientali Protostrator et Comesequorum, quorum hic Imperatoriparat et profert equum, ille ascendentem surrigit et sedenti frena moderatur. Longobardis Marpais, vel Marhais: Anglo Saxonibus Heretochius. Interim inter Mareschallum et Comitem stabuli id olim videtur fuisse discriminis, quod Comes in stabulo unicus, Mareschalli plures: Ille a Principe datus, hi a Comite assumptisunt. Imperium igitur stabuli penes Comitem, ministerium inter Mareschallos fuit. Elatô itaque Comite stabuli ab Officiali domestico, in militiae praefecturam, (quod apud Gallos primitus videtur obtigisse Frogerio de Chalon, aevô Philippi I. circa A. C. 1083.) elata una Marescallorum appellatio est. Cum enim in tractandis equis Regis et equitandi artificio, alios plerumque omnes antecellerent, delecti sunt ex eis saepe potiores aliquot; unus velalius qui in militaribus expeditionibus, hostem lustraret, castrametationi locum seligeret, pugnaeque ineundae rationem decerneret, equestribus praefectus turmis, ut Comes stabuli exercitui, pugnae initium accenderet. Hinc Brito Armoricanus Philipp. l. 8.Cuius erat primum gestare in proelia pilum,Quippe Marescalli clarô sulgebat honore.Et revera iam aevô Philippi Aug. clarus erat Marescalli honos, ante Ludov. Crassum vero, qui regnare incepit A. C. 1107. non reperiturFranciae Marescallus: Resertque Tilletus Gallis tantum illorum duos fuisse, usque a. l Franciscum I. qui numerum auxit. De Marescallo apud Anglo-Saxones, item de auctoritate et iurisdictione Marescalli, apud Anglos et Gallos, aliisque huc pertinentibus, vide prolixê disserentem Henr. Spelmann. Gloss. Auchoeol. et supra in voce Marescallus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.